CARMINA

Klemens Janicki

 

I

Mandat libello, ut in publicum proditurus D. Samuelem, Plocensem
Praesulem Regnique Poloniae Procancellarium, primum adeat atque,
ut sub eius nomine exire posait, roget.


 

I liber, i tandem, frustra obluctamur amicis,

In lucem tenebris progrediare tuis.

Servus eris vulgi vili mercabilis aere,

Nil in te patrii iam mihi iuris erit

Et, seu probra tibi lector sive ingeret ignem,

Nequiquam nostram flendo vocabis opem.

Quid trepidas vultusque mihi das signa timoris

Non taciti, in nidum te retrahisque tuum?

Si metuis doctorum oculos, quis iniquior uno

Aut etiam quis te stultior esse potest?

Candida Pieriis sunt pectora semper alumnis,

Qualia Maeonius pectora cycnus habet.

Ignoscunt humana aliis errata, vicissim

Ignosci erratis saepe petuntque suis.

Si metuis rude vulgus, habes quod iure timere,

Quando animo puer es debiliore, potes.

Quo quis erit tot in indoctis indoctior, in te

Hoc animi iudex asperioris erit.

In tua declamans errata in plebe videri

Magnus et e nostra crescere clade volet.

Cum leget, attollet risum, clamabit "ad ignem,

Ad latrinae olidam putidioris aquam!"

Qua possis igitur securior ire per hostes,

Unam, quam paucis accipe, cerno viam.

Vidi ego, per Latium qua callidus arte viator

Omne sibi tutum reddit et urget iter.

Nomina cum sculptis alicuius principis armis

Assuit in lacerae parte priore togae,

Praesidio quorum securus ubique pericli est,

Multa hominem sequitur gratia, multus honor.

Tu quoque non aliter te progressurus obarmes,

Illustret frontem nobile stemma tuam.

Unde petas, dicam, sed tu depone timorem;

Cur timeas magnum parva rogare virum?

Praesulis ire para sacram Samuelis in aulam,

Qui te captato tempore ducat, erit.

Semper enim Antistes suprema negotia Regni

Tractat, signa sibi credita cuius habet.

Ergo importunam venias ne forte sub horam,

Cura adhibenda tibi, cura adhibenda mihi est.

Cum venies dabiturque loqui, sic incipe sacros

Prostratus magni Praesulis ante pedes:

"Gloria pontificum, Samuel, et tempore nostro

Qui titulis unus par potes esse tuis,

Nuntius a quodam media de plebe poeta

Advenio parvi iussa secutus eri,

Ut venerer primum te supplex, inde reverso

Gratuler, ut pro me denique pauca rogem.

Evocor in vulgus iubeorque exire; tot inter

Ut possim turbas currere tutus, ades.

Numine me tueare tuo, tueare favore

Daque mihi servi nomen habere tui,

Utque tuus credar coetuque agnoscar in omni,

Quem geritis, rubrum da mihi ferre bovem.

Qui mihi si splendor desit, contemnar in ista

Veste miser, media proterar inque via.

Namque hodie, quod scis, de solo vulgus amictu

Aestimat et tunicae de bonitate virum.

Vilis homo est, qui non incedens fulgeat auro,

Vilis homo est, quem non serica texta tegant.

Atra lacerna mihi est, facies simul atra, quod unus

Materiae cultus convenit iste meae.

Praeter enim morbos, gemitus, lamenta, dolores

Nil cano, nil habeo, tristis et inde vocor.

Ergo rubere tuum nigra de veste iuvencum

Da mihi; conspicuus sic ero, clarus ero.

Nec tantum in populo, regum quoque forsan in altas

Nostrorum admittar perveniamque domos,

Imperio quorum longo tuus iste iuvencus

Sarmaticas longo tempore pascat oves".

Haec ubi finieris iam verba, libelle, putato

Te desiderii vota tenere tui.

Annuet et dextram tibi porriget ille benignam,

Inque patrocinio te volet esse suo.

Sic bene prodibis, tanto sub nomine magnus;

Crede, Polonorum te comitabit amor.

Sed quacumque feret tua te fortuna, videto,

Ne nimium magnus tu videare tibi,

Neve supercilium sumas tibi grande; beatus,

Metitur proprio qui sua seque pede.

Agnoscas errata, quibus si pagina nobis

Ulla vacat, certe pagina rara vacat.

Nec mirum; quia, dum scribo haec, quae ferre iuberis,

Et cano flebilibus qualiacumque modis,

Non mihi Pieridas, sed Mortem astare videbam,

Prensantem nigra me calamumque manu.

Quod si quid lector Nasoni ignoscit, in atro

Tempore quod plectri languidioris erat,

Nec mihi durus erit, qui, dum scribo ista querorque,

Non exsul, sed iam nil nisi funus eram.

 

Inne teksty autora