CARMINA

Klemens Janicki

IX

Apud Severinum Bonerum Hieronymi Lasci, viri illustris,
mortem deflet.

 

Nemo, Bonere, quidem verae virtutis amator,

Qui lacrimas posset continuisse, fuit,

Cum periit Lascus, vir, quem temeraria numquam

Debuit audaci tangere Parca manu.

Tu tamen ingenti fereris doluisse dolore

Ante alios et ad hanc usque dolere diem.

Unde liquet, regni quae sit tibi cura Poloni

Et quantum patriae te pius urat amor.

Namque doles, non quod cecidit, qui lege creatus

Mortali mortis praeda futurus erat,

Tempore sed quod in hoc et tanto turbine rerum

A nostris longum finibus ivit iter,

Cum plures etiam Lascos optare paventi

Posse dari patriae forsan habemus opus.

Non quod ego ignorem magnos superesse Polonis

Laudatosque omm vivere parte viros.

Vivunt et vivant, mittant sua, publica curent,

Iustitiam unanimes cum pietate colant.

Non tamen invenias multos, quos protinus illi

Exaeques recte, vel meus errat amor.

Certe si bellique artes pacisque beatae

Cognovisse viri principis esse damus,

Quis poterit Lasco fingi laudatior aut quis

Iustius a cunctis suspiciendus erit?

Cum duo Pannoniam per mutua proelia reges

Appeterent cladem post, Lodovice, tuam,

Unus hic infestas acies et signa diremit

Impia consilii dexteritate sui.

Restituit rebus pacem, regnare quietum

Fecit Ioannem, qui modo pulsus erat,

Sarmaticis et inops exsul latitabat in oris;

Caesaris Hungaricas frater habebat opes.

Dixerit hic aliquis: Turcarum ope et ense peregit

Haec, quae tunc per eum commoda facta refers.

Non quaero, per quem benefecerit; illud in illo,

Illud ego tantum, quod benefecit, amo.

Me si quis dira curet sanetque cicuta

Aegrotum, primae detque salutis iter,

Son minor eius erit meriti mihi gratia, quam si

Et quamvis alia me repararit ope.

Confugere ad saevi Pelidae maluit hastam

Telephus, in longos quam miser esse dies.

Confugere ad Christi noster quoque maluit hostem

Atque ista paci consuluisse via,

Quam sine fine ullo civilia bella videre,

Fraterni et madidas sanguinis imbre manus.

Atque utinam non tanta animis innata cupido

Regnandi, paci res inimica, foret

Pactaque servarent, servarent foedera reges

Et scirent iuris cedere parte sui

Et constare sibi nosset levis Hunnus et uni

Praestare explosa seditione fidem!

Pax hodie, pax Hungariam, non Turca teneret,

Nullo Ister gemeret comua pressa iugo.

Dissidii quod sit finis servire, videtis,

Pannones, in proprium natio prompta malum.

Vester voa gladius, dissensio vestra peremit;

Causa mali falso creditur esse Deus.

Quamvis ipse etiam, cum vos in fata videret

Currere praecipites ultima, iuvit opus.

Subscripsit molemque sua gravitate ruentem

Impulit; et certe noluit ille diu.

Eripuit vobis, per quos sperare salutem,

Sperare egregiam nunc potmstis opem.

Occidit regem; quis cetera membra valere

Posse putet, videat cum periisse caput?

Occidit Lascum, qui vestris ancora rebus

Difficili toties tempore sacra fuit,

Quem timuit, multae quod consuetudinis usu

Cognorat vario tam bene Turca virum.

Nam si non timuit, cur toxica miscuit illi

Maturamque illum sustulit ante diem?

Nota viri virtus, prudentia nota tyranno,

Ensis et assuetus vincere notus erat

Consiliique vigor subiti pectusque pericli

Despiciens faciem despiciensque metum.

Ille per adversas collustrans cuncta cohortes

Tuto saepe iniit hostica castra pede,

Callidus induta Protei quacumque figura

Excubias media fallere saepe die.

Parcius hinc Ithacum miror, quod Thracia quondam

Nocturno est ausus tangere castra dolo

Arceque de Phrygia signum fatale Minervae

Sustulit, in clausi ventreque sedit equi,

Cognitus et nulli propria est vergatus in aula

Penelopes oculos ante procosque suae.

Europae populi, quos urget Turca, dolete,

Indigna Lasci morte dolete mei!

Unicus in Turcas dux hic erat, unus in illos

Imprimis belli noverat iste viam.

Et tamen in medio concurrite ad arma dolore,

Ultores tanti vos decet esse viri

Ultoresque simul vestri. Rapite arma frequentes!

Per quem possitis vincere, fata dabunt.

Ah, pudeat servire hosti, qui fraude, venenis,

Insidus, vulpes non leo, bella gerit.

Non iis Romanus magnum virtutibus orbem

Fregerat imperio subdideratque suo,

Turca quibus pugnat. Romanus "Toxica" dixit

"Pyrrhe, cave medici perfidiamque tui".

Illud erat virtus, illud victoria, forti

Ut superare manu, sic superare fide.

Ergo minus miserum dominos habuisse Quirites

Et cervice iugum nobile ferre fuit.

Europae populi, quos urget Turca, dolete,

Indigna Lasci morte dolete mei!

Ferdinande, dole! Vero es privatus Achate;

Vix umquam, qui te sic amet, alter erit.

Te propter periit; vitae contempsit amorem,

Consultum rebus dum cupit esse tuis.

Te propter periit; summum legatus ad hostem,

Si saperes, hostis debuit ire tuus,

Lascus et interea Budae sub moenibus altae

Se pro te adversis opposuisse Getis.

Vicisses, tua Buda, tuum diadema fuisset,

Clade tua partum quod Solimannus habet.

Sanguine Danubius numquam fluxisset amico;

Sangume fluxisset, perfide Turca, tuo.

Pannonia insignem caneret nunc laeta trmmphum

Victorique daret debita tura Deo,

Delectuque novo victis, quem fata secundent,

Contra victorem nunc mhil esset opus.

Europae populi, quos urget Turca, dolete,

Indigna Lasci morte dolete mei!

Te tamen, haec tecum reputas si tempora, debet

Acrior in lacrimas, patria, ferre dolor.

Flos tibi Vistuelo pulcherrimus unus in horto

Aruit, in misero procubuitque luto.

At voluit soli reliquum tibi vivere vitae,

Tempus et omne tuis invigilare bonis,

Quamvis externis regum et quod vixit in aulis,

Contulit ad famam gentis id omne tuae.

Namque a laudato quam mulfcum laudis alumno

Comparet ipsa sibi patria, scire potes.

Iam quod non paucis defendit Pannonas annis,

Gessit et illius plurima bella loci

Et tenuit Turcam, ne, quod iam cepit, haberet,

Hoc quoque nonne tuis utile rebus erat?

Commoda Pannoniae sunt commoda vestra, Poloni,

Sarmata communi fertur et illa rate.

Dum fuit incolumis, vallum fuit illa Poloni,

Vallum Teutonici nec minus una soli.

Ut cecidit, quae non et nos ventura timemus?

Sed tacet augurii lingua timore mali.

Lingua tacet, mens nescio quid resque ipsa minatur;

O meus in ventos hic timor omnis eat!

Nunc tamen o vellem, nostri pars Lasce senatus,

Nunc, si quando alias, consiliique fores!

Vellem, sed frustra est. Nam quae te vota sepulcri

Faucibus eripient eripientque preces,

Si non eripuit tua te prudentia, si non

Tot dotes, longum est quot numerare mihi?

Quamvis ipse etiam, vel si mea vota valerent

Et rediviva daret nunc tibi membra Deus,

Ipse, inquam, nolles ad nos fortasse reverti,

Rumpere et aeternae molle quietis iter.

Vive Deo, qui non potuisti vivere nobis,

Optabat donec patria, donec ego!

At tu, Liligerae vir gloria stirpis, ad omnem

Sarmatiae laudem nate et ad omne decus,

Pone viro tumulum, vanas et mitte querelas;

Invicta fati est ianua claufia sera.

Pone viro tumulum; hac una officiosus in illum

Esse nec ulla alia iam pietate potes.

Officium, quod possum, et ego praestabo, sepulcro

Inscribam magnis haec duo verba notis:

"Sarmaticus iacet hic, Lascae lux gentis, Ulysses,

Maior Ulysse etiam, si quis Homerus erit".

 

Inne teksty autora